Pagina:S Anselmi Cantuariensis libri duo Cur De.pdf/28

E Wikisource
Haec pagina emendata est
3
CUR DEUS HOMO. I. 1. 2

leat evellere; a te peto mihi aperiri, quod, ut scis, plures mecum petunt: qua necessitate scilicet et ratione Deus, cum sit omnipotens, humilitatem et infirmitatem humanae naturae pro eius restauratione assumpserit.

 3Anselmus. Quod quaeris a me, supra me est, et idcirco altiora me tractare timeo, ne forte, cum putaverit aut etiam viderit aliquis me non sibi satisfacere, plus existimet rei veritatem mihi deficere, quam intellectum meum ad eam capiendam non sufficere.

 4Bos. Non hoc tantum timere debes, quantum et reminisci, quia saepe contingit in colloquendo de aliqua quaestione, ut Deus aperiat quod prius latebat; et sperare de gratia Dei, quia, si ea quae gratis accepisti, libenter impertiris, altiora ad quae nondum attigisti mereberis accipere.

 5Ans. Est et aliud, propter quod video aut vix aut nullatenus posse ad plenum inter nos de hac re nunc tractari; quoniam ad hoc est necessaria notitia potestatis necessitatis voluntatis[1] et aliarum quarundam rerum, quae sic se habent, ut earum nulla possit plene sine aliis considerari; et ideo tractatus earum suum opus postulat non multum, ut puto, facile nec omnino inutile; nam earum ignorantia quaedam facit difficilia, quae per earum notitiam fiunt facilia.

 6Bos. Sic breviter de his suis locis dicere poteris, ut et quod sufficiat ad praesens opus habeamus, et quod plus dicendum est in aliud tempus differamus.

 7Ans. Hoc quoque multum me retrahit a petitione tua, quia materia non solum pretiosa, sed sicut est de speciosa forma[2] prae filiis hominum, sic etiam est speciosa ratione super intellectus hominum; unde timeo, ne, quemadmodum ego soleo indignari pravis pictoribus, cum ipsum Dominum nostrum informi figura pingi video, ita mihi contingat,

  1. potestatis et necessitatis et voluntatis A a b c B C.
  2. specioso forma A b c C E F a.