Pagina:S Anselmi Cantuariensis libri duo Cur De.pdf/30

E Wikisource
Haec pagina emendata est
5
CUR DEUS HOMO. I. 2. 3.

tur, liceat illam mihi obtendere, quatenus quomodo non obsistat aperias.

Ans. Dic quod tibi videtur.

 13. Bos. Obiiciunt nobis deridentes simplicitatem nostram infideles, quia Deo facimus iniuriam et contumeliam, cum eum asserimus in uterum Virginis[1] descendisse, natum esse de femina, lacte et alimentis humanis nutritum crevisse, et ut multa alia taceam, quae Deo non videntur convenire, lassitudinem famem sitim verbera et inter latrones crucem mortemque subiisse.

 2Ans. Nos non facimus Deo iniuriam ullam aut contumeliam, sed toto corde gratias agentes laudamus et praedicamus ineffabilem altitudinem misericordiae illius; quia quanto nos mirabilius et praeter opinionem de tantis et tam debitis malis in quibus eramus, ad tanta et tam indebita bona quae perdideramus, restituit, tanto maiorem dilectionem erga nos et pietatem monstravit.  3Si enim diligenter considerarent, quam convenienter hoc modo procurata sit humana restauratio, non deriderent nostram simplicitatem, sed Dei nobiscum laudarent sapientem benignitatem.  4Oportebat namque ut, sicut per hominis inoboedientiam mors in humanum genus intraverat, ita per hominis oboedientiam vita restitueretur.  5Et quemadmodum peccatum, quod fuit causa nostrae damnationis, initium habuit a femina, sic verae iustitiae et salutis nostrae auctor[2] nasceretur de femina; et ut diabolus, qui per gustum ligni quem persuasit, hominem vicerat, ita per passionem ligni quam intulit, ab homine vinceretur.  6Sunt quoque multa alia, quae studiose considerata, ineffabilem quandam nostrae redemptionis hoc modo procuratae pulchritudinem ostendunt.

  1. Dedi Virginis c. Cod. B pro mulieris vulg.
  2. Sic nostrae iustitiae et salutis auctor A a b c B C E F a.