Pagina:S Anselmi Cantuariensis libri duo Cur De.pdf/32

E Wikisource
Haec pagina emendata est
7
CUR DEUS HOMO. I. 4—6.

illam dignitatem, quam habiturus erat, si non pecasset; cum ipse, qui non nisi Dei servus et aequalis angelis bonis per omma futurus erat, seruus esset eius, qui Deus non esset, et cuius angeli servi non essent.

 16. Bos. Hoc est, quod valde mirantur, quia liberationem hanc redemptionem vocamus. In qua namque, aiunt nobis, captione aut in quo carcere aut in cuius potestate tenebamini, unde vos Deus non potuit liberare, nisi vos tot laboribus et ad ultimum suo sanguine redimeret?  2Quibus cum dicimus: redemit nos a peccatis et ab ira sua et de inferno et de potestate diaboli, quem, quia nos non poteramus, ipse pro nobis venit expugnare, et redemit nobis regnum caelorum; et quia haec omnia hoc modo fecit, ostendit quantum nos diligeret; respondent:  3Si dicitis, quia Deus haec omnia facere non potuit solo iussu, quem cuncta iubendo creasse dicitis, repugnatis vobismetipsis, quia impotentem illum facitis.  4Aut si fatemini, quia potuit, sed non voluit nisi hoc modo: quomodo sapientem illum ostendere potestis, quem sine ulla ratione tam indecentia velle pati asseritis?  5Omnia enim haec quae obtenditis in eius voluntate consistunt; ira namque Dei non est aliud quam voluntas puniendi.  6Si ergo non vult punire peccata hominum, liber est homo a peccatis et ab ira Dei et ab inferno et a potestate diaboli, quae omnia propter peccata patitur; et recipit ea, quibus propter eadem peccata privatur.  7Nam in cuius potestate est infernus aut diabolus? aut cuius est regnum coelorum nisi eius, qui fecit omnia? Quaecumque itaque timetis aut desideratis, eius voluntati subiacent, cui nihil resistere potest.  8Quapropter si humanum genus salvare noluit, nisi quo dicitis modo,[1] cum sola voluntate potuit: ut mitius

  1. nisi quomodo dicitis A a b c C D.