Pagina:S Anselmi Cantuariensis libri duo Cur De.pdf/33

E Wikisource
Haec pagina emendata est
8
S. ANSELMI CANTUARIENSIS

dicam, videte quomodo eius sapientiae repugnatis.  9Nam si homo, quod facile posset, id cum gravi labore sine ratione faceret, non utique sapiens ab ullo iudicaretur. Quippe quod dicitis, Deum taliter ostendisse quantum vos diligeret, nulla ratione defenditur, si nullatenus hominem aliter potuisse salvare non monstratur.  10Nam si aliter non potuisset, tunc forsitan necesse esset, ut hoc modo suam dilectionem ostenderet; nunc vero, cum aliter possit salvare hominem, quae ratio est, ut propter ostendendam dilectionem suam ea quae dicitis faciat et sustineat?  11An enim non ostendit angelis bonis, quantum eos diligat, pro quibus talia non sustinet? Quod vero eum dicitis venisse expugnare pro vobis diabolum, quo sensu audetis proferre? Nonne Deus omnipotentia[1] regnat ubique?  12Quomodo ergo indigebat Deus, ut ad vincendum diabolum de caelo descenderet? Haec nobis infideles obiicere posse videntur.

 17. Sed et illud quod dicere solemus, Deum scilicet debuisse prius per iustitiam contra diabolum agere, ut liberaret hominem, quam per fortitudinem, ut cum diabolus eum, in quo nulla mortis erat causa et qui Deus erat, occideret, iuste potestatem quam super peccatores habebat, amitteret, alioquin iniustam violentiam fecisset illi, quoniam iuste possidebat hominem, quem non ipse violenter attraxerat, sed idem homo se sponte ad illum contulerat: non video, quam vim habeat.  2Nam si diabolus aut homo suus esset aut alterius quam Dei, aut in alia quam in Dei potestate maneret, forsitan hoc recte diceretur; cum autem diabolus aut homo non sit nisi Dei, et extra potestatem Dei neuter consistat: quam causam debuit Deus agere cum suo de suo in

  1. Ita Cod. B. Al. hab. „Dei omnipotentia.“