Pagina:S Anselmi Cantuariensis libri duo Cur De.pdf/35

E Wikisource
Haec pagina emendata est
10
S. ANSELMI CANTUARIENSIS

iustum et iniustum, et ob hoc a non diligenter intuentibus totum iustum aut iniustum iudicari.  10Evenit enim, ut aliquis innocentem percutiat iniuste, unde ipse iuste percuti mereatur; si tamen percussus vindicare se non debet et percutit percutientem se, iniuste hoc facit.  11Haec igitur percussio ex parte repercutientis iniusta est, quia non debuit se vindicare; ex parte vero percussi iusta, quia iniuste percutiens iuste percuti meruit.  12Diverso igitur intuitu iusta et iniusta est eadem actio, quia contingere potest ab alio iudicari iustam tantum, ab alio iniustam. Hoc itaque modo diabolus dicitur iuste vexare hominem, quia Deus hoc iuste permittit et homo hoc iuste patitur.  13Sed et hoc, quod homo iuste dicitur pati, non sua iustitia iuste dicitur pati, sed quia punitur iusto iudicio Dei.  14At si obtenditur chirographum illud decreti, quod adversum nos dicit apostolus[1] fuisse et per mortem Christi deletum esse; et putat aliquis, per illud significari, quia diabolus quasi sub cuiusdam pacti chirographo ab homine iuste ante passionem Christi peccatum, velut usuram primi peccati quod persuasit homini, et poenam peccati exigeret, ut per hoc iustitiam suam super hominem videatur probare, nequaquam ita intelligendum puto.  15Quippe chirographum illud non est diaboli, quia chirographum dicitur decreti, decretum enim illud non erat diaboli

  1. Coloss. 2, 14: ἐξαλείψας τὸ καθ’ ἡμῶν χειρόγραφον τοῖς δόγμασιν ὃ ἦν ὑπεναντίον ἡμῖν. Vulg.: „delens quod adversus nos erat chirographum decreti.“ — Vid. Bengelii Gnomon N. T. a. h. l.