Pagina:S Anselmi Cantuariensis libri duo Cur De.pdf/37

E Wikisource
Haec pagina emendata est
12
S. ANSELMI CANTUARIENSIS

sonam in duabus naturis et duas naturas in una persona.  7Quapropter cum dicimus Deum aliquid humile aut infirmum pati, non hoc intelligimus secundum sublimitatem impassibilis naturae, sed secundum infirmitatem humanae substantiae quam gerebat; et sic nostrae fidei nulla ratio obviare cognoscitur.  8Sic enim nullam divinae substantiae significamus humilitatem, sed unam Dei et hominis monstramus esse personam.  9Non ergo in incarnatione[1] Dei humilitas eius ulla intelligitur facta, sed natura hominis creditur exaltata.

 10Bos. Ita sit: nihil imputetur divinae naturae, quod secundum infirmitatem hominis de Christo dicitur; verum quomodo iustum aut rationabile probari poterit, quia deus hominem illum, quem Pater Filium suum dilectum in quo sibi bene complacuit, vocavit[2] et quem Filius seipsum fecit, sic tractavit aut tractari permisit?  11Quae autem iustitia est hominem omnium iustissimum morti tradere pro peccatore? Quis homo, si innocentem damnaret ut nocentem liberaret, damnandus non iudicaretur?  12Ad idem res[3] deduci videtur inconveniens, quod supra dictum est. Nam si aliter peccatores non potuit salvare quam iustum damnando, ubi est eius omnipotentia?  13Si vero potuit sed noluit, quomodo defendemus sapientiam eius atgue iustitiam?

 14Ans. Deus pater non, quemadmodum videris intelligere, hominem illum tractavit aut innocentem pro nocente morti tradidit.  15Non enim eum invitum ad mortem ille coëgit aut occidi permisit, sed idem ipse sponte sua mortem sustinuit, ut homines salvaret.

 16Bos. Etiam si non invitum, quoniam voluntati Patris consensit, quodammodo tamen illum coëgisse videtur praecipiendo.  17Dicitur enim, quia

  1. ergo in incarnatione A a b c C.
  2. Cfr. Matth. 3, 17.
  3. Omnes codd. omitt. „enim“ s. „ergo.“