Pagina:S Anselmi Cantuariensis libri duo Cur De.pdf/39

E Wikisource
Haec pagina emendata est
14
S. ANSELMI CANTUARIENSIS

oboediendo perseveravit, sustinuit. Nam illata est illi mors quia perstitit in obedientia, et hanc sustinuit; sed quomodo hoc oboedientia non exigat, non intelligo.

 6Ans. Si homo numquam peccasset, deberet pati mortem, aut deberet Deus hoc ab illo exigere?

 7Bos. Quemadmodum credimus, nec homo moreretur nec hoc exigeretur ab illo; sed huius rei a te audire volo rationem.

Ans. Rationalem creaturam iustam factam esse et ad hoc, ut Deo fruendo beata esset, non negas.

Bos. Non.

 8Ans. Deo autem nequaquam aestimabis convenire, ut quam fecit iustam ad beatitudinem, cogat sine culpe esse miseram; hominem enim invitum mori miserum est.

 9Bos. Patet, quia si non peccasset homo, non deberet Deus ab eo mortem exigere.

 10Ans. Non ergo coëgit Deus Christum mori, in quo nullum fuit peccatum; sed ipse sponte sustinuit mortem, non per oboedientiam deserendi vitam sed propter oboedientiam servandi iustitiam, in qua tam fortiter perseveravit, ut inde mortem incurreret.  11Potest etiam dici, quia praecepit illi mori Pater cum hoc praecepit, unde incurrit mortem. Ita ergo, sicut mandatum dedit illi Pater, sic fecit, et calicem, quem dedit ei, bibit; et factus est obediens Patri usque ad mortem; et sic didicit ex his, quae passus est, obedientiam, i. e., quousque debeat servari obedientia.  12Verbum autem quod positum est, didicit, duobus modis intelligi potest. Aut enim didicit dictum est pro: alios fecit discere, aut quia, quod per scientiam non ignorabat, experimento didicit.  13Quod autem apostolus, cum dixisset: humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis, subdidit: propter quod et Deus illum exaltavit, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen,[1] cui simile est quod David dixit: de torrente

  1. Philipp. 2, 9.