Pagina:S Anselmi Cantuariensis libri duo Cur De.pdf/42

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

igitur haec uoluntas tua, id est fiat mors mea, ut mundus tibi reconcilietur. Nam saepe aliquem uelle dicimus aliquid, quia non uult aliud, quod si uellet, non fieret illud quod dicitur uelle; ut cum dicimus illum uelle lucernam extinguere, qui non uult claudere fenestram, per quam uentus intrat, qui lucernam extinguit. Sic igitur uoluit peter mortem filii, quia non aliter uoluit mundum saluari, nisi homo tam magnum aliquid faceret, ut dixi. Quod filio uolenti salutem hominum tantundem ualuit -- quoniam alius hoc facere non ualebat -- quantum si illi mori praeciperet. Unde ille "sicut mandatum dedit" illi "pater, sic" fecit, et "calicem quem dedit" ei "pater", bibit "oboediens usque ad mortem".

1.10 ITEM DE EISDEM, QUOMODO ALITER RECTE INTELLIGI POSSUM.

Potest etiam recte intelligi, quia per illam piam uoluntatem, qua uoluit filius pro salute mundi mori, "dedit" illi "pater", non tamen cogendo, "mandatum" et "calicem" passionis, et "non pepercit" illi, "sed pro nobis tradidit illum" et mortem illius uoluit; et quia ipse filius "oboediens" fuit "usque ad mortem", et "didicit ex iis quae passus est oboedientiam". Quemadmodum enim secundum humanitatem non habebat a se uoluntatem iuste uiuendi, sed a patre, ita et uoluntatem illam qua, ut tantum bonum faceret, mori uoluit, non potuit habere nisi "a patre luminum", a quo est "omne datum optimum et omne donum perfectum". Et sicut pater trahere dando uoluntatem dicitur, ita non incongrue fit, si impellere asseritur. Sicut enim filius /65/ dicit de patre: "nemo uenit ad me, nisi pater traxerit eum", ita dicere potuit: nisi impulerit eum. Similiter quoque