Pagina:S Anselmi Cantuariensis libri duo Cur De.pdf/44

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

mortem tam pie, tam utiliter sustineret -- quamuis poenam eius non amaret -- affirmatur. Non /66/ autem potuisse calicem transire, nisi biberet illum, dixit, non quia non posses mortem uitare si uellet, sed quoniam -- sicut dictum est -- mundum erat aliter impossibile saluari; et ipse indeclinabiliter uolebat potius mortem pati, quam ut mundus non saluaretur. Idcirco autem illa uerba dixit, ut doceret humanum genus aliter saluari non potuisse quam per mortem suam, non ut ostenderet se mortem nequaquam ualuisse uitare. Nam quaecumque de illo dicuntur iis quae dicta sunt similia, sic sunt exponenda, ut nulla necessitate, sed libera uoluntate mortuus credatur. Erat namque omnipotens; et de illo legitur quia "oblatus est, quoniam ipse uoluit". Et ipse dicit: "Ego pono animam meam, ut iterum sumam eam. Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a me ipso. Potestatem habeo ponendi eam et potestatem habeo iterum su mendi eama. Quod ergo idem ipse sua potestate et sua uoluntate facit, nullatenus ad hoc cogi recte dicitur.

BOSO. Hoc solum, quia permittit deus illum sic tractari quamuis uolentem, non uidetur tall petri de tall filio conuenire.

ANSELMUS. Immo maxime decet talem patrem tall filio consentire, si quid uult laudabiliter ad honorem dei et utiliter ad salutem hominum, quae aliter fieri non potuit.

BOSO. In hoc adhuc uersamur, qualiter mors illa rationabilis et neces saria monstrari possit. Aliter namque nec ipse filius eam uelle, nec peter cogere aut permittere debuisse uidetur. Quaeritur enim cur deus aliter ho minem saluare non potuit; aut si potuit, cur