Pagina:S Anselmi Cantuariensis libri duo Cur De.pdf/46

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

apertius, prius uideamus quid sit peccare et quid pro peccato satisfacere.

BOSO. Tuum est ostendere, et meum intendere.

ANSELMUS. Si angelus et homo semper redderet deo quod debet, numquam peccaret.

BOSO. Nequeo contradicere.

ANSELMUS. Non est itaque aliud peccare quam non reddere deo debitum.

BOSO. Quod est debitum quod deo debemus?

ANSELMUS. Omnis uoluntas rationalis creaturae subiecta debet esse uoluntati dei.

BOSO. Nihil uerius.

ANSELMUS. Hoc est debitum quod debet angelus et homo deo, quod soluendo nullus peccat, et quod omnis qui non soluit peccat. Haec est iustitia siue rectitudo uoluntatis, quae iustos facit siue rectos corde, id est uoluntate. Hic est solus et totus honor, quem debemus deo et a nobis exigit deus. Sola namque talis uoluntas opera facit placita deo, cum potest operari; et cum non potest, ipsa sola per se places, quia nullum opus sine illa places. Hunc honorem debitum qui deo non reddit, aulert deo quod suum est, et deum exhonorat; et hoc est peccare. Quamdiu autem non soluit quod rapuit, manes in culpa. Nec sufficit solummodo reddere quod ablatum est, sed pro contumelia illata plus debet reddere quam abstulit. Sicut enim qui laedit salutem alterius, non sufficit si salutem restituit, nisi pro illata doloris iniuria recompenset aliquid: ita qui honorem alicuius uiolat non sufficit honorem reddere, si non secundum exhonorationis factam molestiam aliquid, quod placeat illi quem exhonorauit, restituit. Hoc quoque attendendum quia, cum aliquis quod iniuste abstulit soluit, hoc debet dare, quod ab illo non pos set exigi, si alienum non rapuisset. Sic ergo debet omnis qui peccat, honorem /69/ deo quem rapuit soluere; et haec est satisfactio, quam omnis peccator deo debet facere.

BOSO. In his omnibus, quoniam