Pagina:S Anselmi Cantuariensis libri duo Cur De.pdf/47

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

rationem sequi proposuimus, quamuis aliquantulum me terreas, nihil habeo quod dicere possim contra.

1.12 UTRUM SOLA MISERICORDIA SINE OMNI DEBITI SOLUTIONE DECEAT DEUM PECCATUM DIMITTERE.

ANSELMUS. Redeamus et uideamus utrum sola misericordia, sine omni solutione ablati sibi honoris deceat deum peccatum dimittere.

BOSO. Non uideo cur non deceat.

ANSELMUS. Sic dimittere peccatum non est aliud quam non punire. Et quoniam recte ordinare peccatum sine satisfactione non est nisi punire: si non punitur, inordinatum dimittitur.

BOSO. Rationabile est quod dicis.

ANSELMUS. Deum uero non decet aliquid inordinatum in suo regno dimittere. BOSO. Si aliud uolo dicere, timeo peccare.

ANSELMUS. Non ergo decet deum peccatum sic impunitum dimittere.

BOSO. Ita sequitur.

ANSELMUS. Est et aliud quod sequitur, si peccatum sic impunitum dimittitur: quia similiter erit apud deum peccanti et non peccanti; quod deo non conuenit.

BOSO. Non possum negare.

ANSELMUS. Vide et hoc. Iustitiam hominum nemo nescit esse sub lege, ut secundum eius quantitatem mensura retributionis a deo recompensetur.

BOSO. Ita credimus.

ANSELMUS. Si autem peccatum nec soluitur nec punitur, nulli legi subiacet.

BOSO. Non possum aliter intelligere.

ANSELMUS. Liberior igitur est iniustitia, si sola misericordia dimittitur, quam iustitia; quod ualde inconueniens uidetur. Ad hoc etiam extenditur haec inconuenientia, ut iniustitiam deo similem facial; quia sicut deus nullius legi subiacet, ita et iniustitia.

BOSO. Resistere nequeo rationi tuae. Sed cum deus nobis praecipiat omnino dimittere peccantibus in nos, uidetur repugnare, ut hoc nobis praecipiat quod ipsum facere non decet. /70/

ANSELMUS. Nulla in hoc est repugnantia, quia deus hoc nobis praecipit, ut non praesumamus quod solius dei est. Ad nullum enim pertinet uindictam facere, nisi ad illum qui dominus est omnium. Nam cum