Pagina:S Anselmi Cantuariensis libri duo Cur De.pdf/48

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

terrenae potestates hoc recte faciunt, ipse facit, a quo ad hoc ipsum sunt ordinatae.

BOSO. Remouisti repugnantiam quam putabam inesse; sed est aliud ad quod tuum habere uolo responsum. Nam cum deus sic sit liber ut nulli legi, nullius subiaceat iudicio, et ita sit benignus, ut nihil benignius cogitari queat, et nihil sit rectum aut decens nisi quod ipse uult: mirum uidetur si dicimus quia nullatenus uult aut non ei licet suam iniuriam dimittere, a quo etiam de iis quas aliis facimus solemus indulgentiam petere.

ANSELMUS. Verum est quod dicis de libertate et uoluntate et benignitate illius; sed sic eas debemus rationabiliter intelligere, ut dignitati eius non uideamur repugnare. Libertas enim non est nisi ad hoc quod espedit aut quod decet, nec benignitas dicenda est quae aliquid deo indecens operatur. Quod autem dicitur quia quod uult iustum est, et quod non uult non est iustum, non ita intelligendum est ut, si deus uelit quodlibet inconueniens, iustum sit, quia ipse uult. Non enim sequitur: si deus uult mentiri, iustum esse mentiri; sed potius deum illum non esse. Nam nequaquam potest uelle mentiri uoluntas, nisi in qua corrupta est ueritas, immo quae deserendo ueritatem corrupta est. Cum ergo dicitur: si deus uult mentiri, non est aliud quam: si deus est talis natura quae uelit mentiri; et idcirco non sequitur iustum esse mendacium. Nisi ita intelligatur, sicut cum de duobus impossibilibus dicimus: si hoc est, illud est; quia nec hoc nec illud est. Ut si quis dicat: si aqua est sicca, et ignis est humidus; neutrum enim uerum est. Itaque de illis tantum uerum est dicere: si deus hoc uult, iustum est, quae deum uelle non est inconueniens. Si