Pagina:S Anselmi Cantuariensis libri duo Cur De.pdf/52

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

uersitatis spontanea satisfactio uel a non satisfaciente poenae exactio -- excepto hoc quia deus de malis multis modis bona facit -- in eadem uniuersitate suum tenent locum et ordinis pulchritudinem. Quas si diuina sapientia, ubi peruersitas rectum ordinem perturbare nititur, non adderet, fieret in ipsa uniuersitate quam deus debet ordinare, quaedam ex uiolate ordinis pulchritudine deformitas, et deus in sue dispositione uideretur deficere. Quae duo quoniam sicut sunt /74/ inconuenientia, ita sunt impossibilia, necesse est ut omne peccatum satisfactio aut poena sequatur.

BOSO. Satisfecisti obiectioni meae.

ANSELMUS. Palam igitur est quia deum, quantum in ipso est, nullus potest ho- norare uel exhonorare; sed quantum in se est, hoc aliquis facere uidetur, cum uoluntatem suam uoluntati eius subicit aut subtrahit.

BOSO. Nescio quid contra queam dicere.

1.16 RATIO QUOD NUMERUS ANGELORUM QUI CECIDERUNT RESTITUENDUS SIT DE HOMINIBUS.

ANSELMUS. Adhuc addam aliquid.

BOSO. Tamdiu dic, donec me taedeat audire.

ANSELMUS. Deum constat proposuisse, ut de humana natura quam fecit sine peccato, numerum angelorum qui ceciderant restitueret.

BOSO. Hoc credimus, sed uellem aliquam huius rei rationem habere.

ANSELMUS. Fallis me. Non enim proposuimus tractare nisi de sola incarnatione dei, et tu mihi interseris alias quaestiones.

BOSO. Ne irascaris, "hilarem datorem diligit deus". Nam nemo magis probat se hilariter dare quod promittit, quam qui plus dat quam promittit. Dic ergo libenter quod quaero.

ANSELMUS. Rationalem naturam, quae dei contemplatione beata uel est uel futura est,