Pagina:S Anselmi Cantuariensis libri duo Cur De.pdf/54

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

aut nullus umquam confirmaretur, aut necesse erat aliquem casurum, qui ad alios confirmandos puniretur; quae utraque absurda sunt. 76/ Illo itaque modo confirmati sunt illi qui steterunt, quo pariter confirmati essent omnes, si stetissent. Quem modum ostendi, sicut potui, ubi tractaui cur deus diabolo perseuerantiam non dedit.

BOSO. Probasti malos angelos de humana natura restaurandos; et pates ex hac ratione quia non in minori numero erunt homines electi, quam sunt angeli reprobi. Sed utrum plures futuri sint, si potes ostende.

1.18 UTRUM PLURES FUTURI SINT SANCTI HOMINES QUAM SINT MALI ANGELI.

ANSELMUS. Si angeli, antequam quidam illorum caderent, erant in illo perfecto de quo diximus numero, non sunt homines facti nisi pro restauratione ange- lorum perditorum, et palam est quia non erunt plures illis. Si autem ille numerus non erat in illis omnibus angelis, complendum est de hominibus et quod periit et quod prius deerat, et erunt electi homines plures reprobis angelis; et sic dicemus quia non fuerunt homines facti tantum ad restaurandum numerum imminutum, sed etiam ad perficiendum nondum perfectum.

BOSO. Quid potius tenendum est: an angeli prius facti sint in numero perfecto, an non?

ANSELMUS. Quod mihi uidetur dicam.

BOSO. Non possum a te plus exigere.

ANSELMUS. Si homo factus est post casum malorum angelorum, sicut quidam intelligunt in Genesi, non uideo posse me per hoc probare alterum horum determinate. Potest enim, ut puto, esse quod angeli prius fuerint in numero perfecto, et postea factus sit homo propter restaurandum imminutum eorum numerum; et potest esse quod non fuerint in numero perfecto, quia differebat; deus -- sicut adhuc differs -- illum implere numerum, facturus huma