Pagina:S Anselmi Cantuariensis libri duo Cur De.pdf/55

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

nam naturam suo tempore; unde aut solummodo numerum nondum integrum perficeret, aut etiam, si minueretur, restitueret. Si autem tote creatura simul facta est, et dies illi in quibus Moyses istum mundum non simul esse factum /77/ uidetur dicere, aliter sunt intelligendi, quam sicut uidemus istos dies in quibus uiuimus: intelligere nequeo quomodo facti sint angeli in illo integro numero. Quippe si ita esset, uidetur mihi quia ex necessitate aut aliqui angeli uel homines casuri erant, aut plures essent in illa caelesti ciuitate, quam illa perfecti numeri conuenientia exigeret. Si ergo omnia simul facta sunt, sic uidentur angeli et duo primi homines in numero imperfecto fuisse, ut de hominibus, si nullus angelus caderet, quod deerat solum perficeretur, et si aliquis periret, hoc quoque quod caderet restitueretur, et hominis natura, quae infirmior erat, quasi deum excusaret atque diabolum confunderet, si ille casum suum infirmitati suae imputaret, cum ipsa infirmior staret; ac si et eadem ipsa caderet, multo magis deum defenderet contra diabolum et contra se ipsam, cum ipsa facta ualde infirmior et mortalis in electis de tanta infirmitate tanto altius ascenderet, quam unde diabolus cecidisset, quanto boni angeli, quorum acqualitas ei debetur, profecerunt post ruinam malorum, quia perseuerauerunt.

Ex iis rationibus potius mihi uidetur quia in angelis non fuit ille perfectus numerus, quo ciuitas illa superna perficietur, quoniam si homo simul cum angelis factus non est, sic possibile est esse; et si simul facti sunt -- quod magis putant multi, quoniam legitur: "qui uiuit in aeternum, creauit omnia simul" -- uidetur necesse esse. Sed et si perfectio mundanae creaturae /78/ non tantum est intelligenda in numero indiuiduorum quantum in numerona- turarum, necesse est