Pagina:S Anselmi Cantuariensis libri duo Cur De.pdf/56

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

humanam naturam aut ad complementum eiusdem perfectionis esse factam, aut illi superabundare, quod de minimi uermiculi natura dicere non audemus. Quare pro se ipsa ibi facta est, et non solum pro restaurandis indiuiduis alterius naturae. Unde palam est quia, etiam si angelus nullus perisset, homines tamen in caelesti ciuitate suum locum habuissent. Sequitur itaque quia in angelis, antequam quidam illorum caderent, non erat ille perfectus numerus. Alioquin necesse erat, ut aut homines aut angeli aliqui caderent, quoniam extra numerum perfectum ibi nullus manere poterat.

BOSO. Non nihil effecisti.

ANSELMUS. Est et alia ratio, ut mihi uidetur, quae non parum suffragatur illi sententiae, quae angelos non esse factos in perfecto numero existimat.

BOSO. Dic illam.

ANSELMUS. Si angeli in illo numero perfecto facti sunt, et nullatenus facti sunt homines nisi pro restauratione perditorum angelorum: palam est quia, nisi angeli ab illa beatitudine cecidissent, homines ad illam non ascenderent.

BOSO. Hoc constat.

ANSELMUS. Si quis ergo dixerit quia tantum laetabuntur electi homines de angelorum perditione, quantum gaudebunt de sua assumptione, quoniam absque dubio haec non esset, nisi illa fuisset: quomodo poterunt ab hac peruersa gratulatione defendi? Aut quamodo dicemus angelos qui ceciderunt in homini bus restauratos, si illi sine hoc uitio permansuri erant, si non cecidissent, id est sine gratulatione de casu aliorum, isti uero sine illo esse non poterunt? Immo qualiter cum hoc uitio beati esse debebunt? Deinde qua audacia dicemus deum non uelle aut non posse hanc restaurationem sine hoc uitio facere?

BOSO. Nonne similiter est in gentibus quae ad fidem uocatae sunt, quia illam Iudaei reppulerunt?

ANSELMUS. Non! Nam si