Pagina:S Anselmi Cantuariensis libri duo Cur De.pdf/57

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

Iudaei omnes credidissent, gentes tamen uocarentur, quia "in omni gente qui timet deum et operatur iustitiam, acceptus est illi". Sed quoniam Iudaei apostolos contempserunt, ea tunc fuit occasio, ut ad gentes illi conuerterentur. /79/

BOSO. Nullo modo uideo quid contra haec dicere possim.

ANSELMUS. Unde tibi uidetur accidere singulis illa laetitia de alieno casu?

BOSO. Unde, nisi quia certus erit unusquisque quoniam, ubi erit nullatenus esset, nisi alius inde cecidisset?

ANSELMUS. Si ergo nullus hanc certitudinem haberet, non esset unde ullus de alieno damno gauderet.

BOSO. Ita uidetur.

ANSELMUS. Putasne illorum aliquem habiturum hanc certitudinem, si multo plures erunt quam qui ceciderunt?

BOSO. Nequaquam possum opinari quod eam habeas aut habere debeat. Quomodo namque poterit quis scire, utrum pro restaurando quod imminutum erat, aut pro complendo quod nondum perfectum erat de illo numero constituendae ciuitatis, sit factus? Sed omnes certi erunt se factos esse ad perficiendam illam ciuitatem.

ANSELMUS. Ergo si plures erunt quam reprobi angeli, nullus poterit aut de- bebit scire se non esse ibi assumptum nisi pro alieno casu.

BOSO. Verum est.

ANSELMUS. Non igitur habebit aliquis cur gaudere debeat de alterius perditione.

BOSO. Ita sequitur.

ANSELMUS. Cum itaque uideamus quia, si plures erunt homines electi quam sint reprobi angeli, illa non sequatur inconuenientia, quam sequi est necesse, si plures non erunt; et cum impossibile sit ullum in illa ciuitate futurum inconueniens: uidetur necesse esse, ut angeli non sint facti in illo perfecto numero, et plures futuri sint beati homines, quam sint miseri angeli.

BOSO. Non uideo qua ratione hoc negari queat.