Pagina:S Anselmi Cantuariensis libri duo Cur De.pdf/61

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

tradicat, quia falsum est; nec illud tenere uolo si cognouero. Sed si in illis rebus de quibus di uersa sentiri possunt sine periculo, sicuti est istud unde nunc agimus -- si enim nescimus utrum plures homines eligendi sint quam sint angeli perditi an non, et alterum horum magis aestimamus quam alterum, nullum puto esse animae periculum -- si, inquam, in huiusmodi rebus sic exponimus diuina dicta, ut diuersis sententiis fauere uideantur, nec alicubi inuenitur ubi quid indubitanter tenendum sit determinent, non arbitror reprehendi debere.

Illud autem quod dixisti: "constituit terminos populorum" seu gentium "iuxta numerum angelorum dei", quod in alia translatione legitur: "iuxta numerum filiorum Israel": quoniam ambae translationes aut idem significant aut diuersa sine repugnantia, ita intelligendum est, ut et per angelos dei et per filios Israel significentur angeli boni tantummodo, aut soli homines electi, aut simul angeli et homines electi, tota scilicet illa ciuitas superna; aut per angelos dei sancti angeli tantum et per filios Israel soli iusti homines, aut soli