Pagina:S Anselmi Cantuariensis libri duo Cur De.pdf/62

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

angeli per filios Israel et iusti homines per angelos dei. Si boni angeli tantum designantur per utrumque, idem est quod si solum per angelos dei; si uero tota caelestis ciuitas, hic est sensus quia tam diu assumentur populi, id est multitudines electorum hominum, aut tam diu erunt /83/ in hoc saeculo populi, donec de hominibus praedestinatus numerus illius ciuitatis nondum perfectus compleatur.

Sed non uideo nunc, quomodo soli angeli aut simul et angeli et homines sancti per filios Israel intelligantur. Sanctos autem homines "filios Isreal" sicut "filios Abrahae" uocari non est alienum. Qui angeli quoque dei per hoc recte possunt uocari, quia uitam angelicam imitantur atque similitudo et aequalitas illis angelorum promittitur in caelo, et quia omnes iuste uiuentes angeli sunt dei; unde ipsi "confessores" aut "martyres" dicuntur. Qui enim confitetur et testatur ueritatem dei, nuntius, id est angelus eius est. Et si malus homo dicitur diabolus, sicut de Iuda dicit dominus, propter similitudinem malitiae: cur non et bonus homo dicetur angelus propter imitationem iustitiae? Quare possumus -- ut puto -- dicere deum constituisse "terminos populorum iuxta numerum" electorum hominum, quia tam diu erunt populi et erit hominum in hoc mundo procreatio, donec numerus eorundem electorum compleatur; et eo completo cessabit esse hominum generatio, quae fit in hac uita.

At si per angelos dei intelligimus sanctos angelos tantum, et per filios Israel solummodo iustos homines, duabus modis intelligi potest quia "constituit deus terminos populorum iuxta numerum angelorum dei": aut quia tantus populus, id est tot homines assumentur quot sunt sancti angeli dei;