Pagina:S Anselmi Cantuariensis libri duo Cur De.pdf/63

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

aut quia tam diu erunt populi, donec numerus angelorum dei compleatur ex hominibus; et uno solo modo exponi posse uideo "constituit terminos populorum iuxta numerum filiorum Israel", id est quia, sicut supra dictum est, tam diu erunt populi in hoc saeculo, donec numerus hominum sanctorum assumatur; et colligetur ex utraque translatione, quia tot assumentur homines quot remanserunt angeli. Unde tamen non sequetur, quamuis perditi angeli ex hominibus restaurandi sint, tot angelos cecidisse quot perseuerauerunt. Quod tamen si dicitur, inueniendum erit quomodo ratae non sint suprapositae rationes, quae uidentur ostendere non foisse in angelis, priusquam quidam illorum caderent, illum perfectum numerum, quem supra dixi, et plures homines /84/ electos futuros quam sint angeli mali.

BOSO. Non me paenitet quia coegi te, ut de angelis haec diceres. Nam non frustra hctum est. Nunc redi ad id unde digressi sumus.

1.19 QUOD HOMO NON POSSIT SALVARI SINE PECCATI SATISFACTIONE.

ANSELMUS. Constat deum proposuisse, ut de hominibus angelos qui ceciderant restauraret.

BOSO. Certum est.

ANSELMUS. Tales ergo oportet esse homines in illa ciuitate superna qui pro angelis in illam assumentur, quales ibi futuri erant illi pro quibus ibidem erunt, id est quales nunc sunt boni angeli. Alioquin non erunt restaurati qui ceciderunt, et sequetur quia deus aut non poterit perficere bonum quod incepit, aut paenitebit eum tantum bonum incepisse; quae duo absurda sunt.

BOSO. Vere oportet ut aequales sint homines bonis angelis.

ANSELMUS. Angeli boni umquamne peccauerunt?

BOSO. Non.

ANSELMUS. Potesne cogitare quod homo, qui aliquando peccauit nec umquam deo pro peccato satisfecit, sed tantum impunitus dimittitur, aequalis sit angelo qui numquam peccauit?

BOSO. Verba ista cogitare et dicere