Pagina:S Anselmi Cantuariensis libri duo Cur De.pdf/64

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

possum, sed sensum eorum ita cogitare nequeo, sicut falsitatem non possum intelligere ueritatem esse.

ANSELMUS. Non ergo decet deum hominem peccantem sine satisfactione ad restaurationem angelorum assumere perditorum, quoniam ueritas non patitur eum leuari ad aequalitatem beatorum. /85/

BOSO. Sic ostendit ratio.

ANSELMUS. Considera etiam in solo homine, sine hoc quia debet angelis aequari, utrum eum taliter deus ad beatitudinem ullam, uel talem qualem habebat, antequam peccaret, debeat prouehere.

BOSO. Dic tu quod cogitas, et ego considerabo prout potero.

ANSELMUS. Ponamus diuitem aliquem in menu tenere margaritam pretiosam quam nulla umquam pollutio tetigit, et quam nullus possit alius amouere de menu eius nisi ipso permittente, et eam disponat recondere in thesaurum suum, ubi sint carissima et pretiosissima quae possidet.

BOSO. Cogito hoc, uelut ante nos sit.

ANSELMUS. Quid si ipse permittat eandem margaritam ab aliquo inuido excuti de manu sua in caenum, cum prohibere possit, ac postea eam de caeno sumens pollutam et non lotam in aliquem suum mundum et carum locum, deinceps illam sic seruaturus, recondat? Putabisne illum sapientem?

BOSO. Quomodo hoc possum? Nam nonne melius esset satis, ut margari- tam suam mundam teneret et seruaret quam pollutam?

ANSELMUS. Nonne similiter faceret deus, qui hominem angelis sociandum sine peccato quasi in menu sue tenebat in paradiso et permisit, ut accensus inuidia diabolus eum in lutum peccati quamuis consentientem deiceret -- si enim prohibere uellet diabolum, non posses tentare hominem -- nonne, inquam, similiter faceret, si hominem peccati sorde maculatum sine omni lauatione, id est