Pagina:S Anselmi Cantuariensis libri duo Cur De.pdf/66

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

1.20 QUOD SECUNDUM MENSURAM PECCATI OPORTEAT ESSE SATISFACTIONEM, NEC HOMO EAM PER SE FACERE POSSIT.

ANSELMUS. Hoc quoque non dubitabis, ut puto, quia secundum mensuram peccati oportet satisfactionem esse.

BOSO. Aliter aliquatenus inordinatum maneret peccatum, quod esse non potest, si deus nihil relinquit inordinatum in regno quo. Sed hoc est prae. stitutum quia quamlibet paruum inconueniens impossibile est in deo.

ANSELMUS. Dic ergo: quid solues deo pro peccato tuo?

BOSO. Paenitentiam, cor contritum et humiliatum, abstinentias et multimodos labores corporis, et misericordiam dandi et dimittendi, et oboedientiam.

ANSELMUS. Quid in omnibus his das deo?

BOSO. An non honoro deum, quando propter timorem eius et amorem in cordis contritione laetitiam temporalem abicio, in abstinentiis et laboribus delectationes /87/ et quietem huius uitae calco, in dando et dimittendo quae mea sunt largior, in oboedientia me ipsum illi subicio?

ANSELMUS. Cum reddis aliquid quod debes deo, etiam si non peccasti, non debes hoc computare pro debito quod debes pro peccato. Omnia autem ista debes deo quae dicis. Tantus namque debet esse in hac mortali uita amor, et -- adquod pertinet oratio -- desiderium perueniendi ad id ad quod factus es, et dolor quia nondum ibi es, et timor ne non peruenias, ut nullam laetitiam sentire debeas, nisi de iis quae tibi aut auxillum aut spem dant perueniendi. Non enim mereris habere quod non, secundum quod est, amas et desideras, et de quo, quia nondum haloes et adhuc utrum habiturus sis an non in tanto es periculo, non doles. Ad quod etiam pertinet quietem et delectationes mundanas, quae animum ab illa uera quiete et delectatione reuocant, fugere, nisi quantum ad intentionem illuc perueniendi cognoscis aufficere. Dationem uero ita considerare debes te facere ex debito, sicut intelligis quia