Pagina:S Anselmi Cantuariensis libri duo Cur De.pdf/69

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

contra uoluntatem dei, grauissimum quiddam et nulli damno comparabile intelligo. Sed solemus aliquando facere contra uoluntatem alicuius non reprehensibiliter, ut res eius seruentur, quod postea illi places contra cuius uoluntatem facimus.

ANSELMUS. Hoc fit homini qui aliquando non intelligit quid sibi sit utile, aut non potest quod perdit restaurare; sed deus nullo indiget et omnia si perirent posses, sicut ea fecit, restituere.

BOSO. Fateri me necesse est quia pro conseruanda tota creatura nihil deberem facere contra uoluntatem dei.

ANSELMUS. Quid si plures essent mundi pleni creaturis, sicut iste est?

BOSO. Si infinito numero multiplicarentur et similiter mihi obtenderentur, id ipsum responderem.

ANSELMUS. Nihil rectius poses.

Sed considera etiam, si contingeret, ut contra uoluntatem dei illum aspectum faceres, quid posses pro hoc peccato soluere.

BOSO. Non habeo aliquid maius quam quod supra dixi.

ANSELMUS. Sic grauiter peccamus, quotienscumque scienter aliquid quamlibet paruum contra uoluntatem dei facimus, quoniam semper sumus in conspectu eius, et semper ipse praecipit nobis ne peccemus.

BOSO. Ut audio, nimis periculose uiuimus.

ANSELMUS. Patet quia secundum quantitatem peccati exigit deus satisfactionem.

BOSO. Non possum negare.

ANSELMUS. Non ergo satisfacis, si non reddis aliquid maius, quam sit id pro quo peccatum facere non debueras.

BOSO. Et rationem uideo sic exigere, et omnino esse impossibile.

ANSELMUS. Nec deus ullum obligatum aliquatenus debito peccati assumere potest ad beatitudinem, quia non debet.

BOSO. Nimis est grauis haec sententia. /90/

1.22 QUAM CONTUMELIAM FECIT HOMO DEO, CUM SE PERMISIT VINCI A DIABOLO, PRO QUA SATISFACERE NON POTEST.

ANSELMUS. Audi adhuc aliud, cur non minus sit diflicile horninem reconciliari

dio.

BOSO. Nisi fides me