Pagina:S Anselmi Cantuariensis libri duo Cur De.pdf/72

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

reddit, uere iniustus est. Si uero non potest: quomodo iniustus est?

ANSELMUS. Forsitan si nulla est in illo causa impotentiae, aliquatenus excusari potest. Sed si in ipsa impotentia culpa est: sicut non leuigat peccatum, ita non excusat non reddentem debitum. Nam si quis ininngat opus aliquod seruo suo, et praecipiat illi ne se deiciat in faueam quam illi monstrat, unde nullatenus exire possit, et seruus ille contemnens mandatum et monitionem domini sui sponte se in monstratam mittat foueam, ut nullatenus possit opus ininnctum edicere: putasne illi aliquatenus impotentiam istam ad excusationem ualere, cur opus in inactum non faciat?

BOSO. Nullo modo, sed potius ad augmentum culpae, quoniam ipse impotentiam illam sibi fecit. Dupliciter namque peccauit, quia et quod iussus est facere non fecit, et quod praeceptum est ne faceret fecit.

ANSELMUS. Ita homo, qui se sponte obligauit illo debito qund soluere non potest, et sua culpa deiecit se in hanc impotentiam, ut nec illud possit soluere quod debebat ante peccatum, id est ne peccaret, nec hoc quod debet, quia peccauit, inexcusabilis est. Ipsa namque impotentia culpa est, quia non debet eam habere, immo debet eam non habere. Nam sicut culpa est non habere quod habere debet, ita culpa est habere quod debet non habere. Sicut igitur culpa est homini non habere postestatem illam, quam accepit ut posset cauere peccatum, sic culpa est illi habere impotentiam, qua nec iustitiam tenere et peccatum cauere, nec quod pro peccato debet reddere potest. Sponte namque fecit, unde perdidit illam potestatem et deuenit in hanc impotentiam. Idem enim est non habere potestatem quam debet habere, et habere impotentiam quam debet non habere. Quapropter impotentia reddendi /93/ deo quod debet, quae