Pagina:S Anselmi Cantuariensis libri duo Cur De.pdf/74

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

cordem impossibile est.

BOSO. Aliam misericordiam dei uideo esse quaerendam quam istam.

ANSELMUS. Verum esto: dimittit deus ei, qui non soluit quod debet, idcirco, quoniam non potest. /94/

BOSO. Ita uellem.

ANSELMUS. At quamdiu non reddet, aut uoles reddere aut non uoles. Sed si uoles quod non poterit, indigens erit. Si uero non uoles, iniustus erit.

BOSO. Hoc nihil clarius.

ANSELMUS. Siue autem indigens siue iniustus sit, beatus non erit.

BOSO. Et hoc apertum.

ANSELMUS. Quamdiu ergo non reddet, beatus esse non poterit.

BOSO. Si rationem sequitur deus iustitiae, non est qua euadat miser homuncio, et misericordia dei perire uidetur.

ANSELMUS. Rationem postulasti, rationem accipe. Misericordem deum esse non nego, qui "homines et iumenta" saluat, "quemadmodum" multiplicauit "misericordiam" suam. Nos autem loquimur de illa ultima misericordia, qua post hanc uitam beatum facit hominem. Hanc beatitudinem nulli dari debere nisi illi, cui penitus dimissa sunt peccata, nec hanc dimissionem fieri nisi debito reddito, quod debetur pro peccato secundum magnitudinem peccati, supra positis rationibus puto me sufficienter ostendisse. Quibus si quid tibi uidetur posse rationibus obici, dicere debes.

BOSO. Ego utique nullam tuarum ratiomlm aliquatenus infirmari posse uideo.

ANSELMUS. Neque ego, si bene considerentur, existimo. Verumtamen, si uel una de omnibus quas posui inexpugnabili ueritate roboratur, sufficere debet. Siue namque uno siue pluribus argumentis ueritas inexpugnabiliter monstretur, aequaliter ab omni dubitatione defenditur.

BOSO. Ecce ita est.

1.25 QUOD EX NECESSITATE PER CHRISTUM SALVETUR HOMO.

Quomodo ergo saluus erit homo, si ipse nec soluit quod debet, nec saluari, si non soluit, debet? Aut qua fronte asseremus deum in misericordia diuitem supra intellectum humanum, hanc