Jump to content

Pagina:Sacrobosco - De Arte Numerandi.djvu/24

E Wikisource
Haec pagina emendata est

24       SACRO-BOSCO

constat quod numerus propositus non fuerit quadratus. Sed digitus ultimo inventus cum subduplo vel subduplis est radix maximi quadrati sub numero proposito contenti. Si velis ergo probare utrum beneficeris necne, multiplica digitum ultimo inventum cum subduplo vel cum subduplis per eundem digitum, et redibunt eædem figuræ quas prius habuisti, si non fuerit residuum; sed si aliquid fuerit residuum, tunc cum additione illius redibunt eædem figuræ quas prius habuisti.


XI.—Extractio radicum in cubicis.

Sequitur de radicum extractione in cubicis: videndum est quid sit numerus cubicus et quæ sit radix ejus, et quid sit radicem cubicam extrahere. Est igitur numerus cubicus, sicut patet ex predictis, qui pervenit ex ductu alicujus numeri bis in se vel semel in suum quadratum: radix numeri cubici est ille numerus qui ita ducitur bis in se vel semel in suum quadratum. Unde patet quod numerus cubicus et quadratus eandem habuit radicem sicut supra dictum est. Radicem autem cubicam extrahere est numeri propositi radicem invenire cubicam, si numerus propositus sit cubicus: si vero non sit cubicus, tunc radicem cubicam extrahere est maximi cubici sub numero proposito contenti radicem cubicam invenire. Proposito igitur aliquo numero, cujus radicem velis extrahere cubicam;