Pagina:Sacrobosco - De Arte Numerandi.djvu/3

E Wikisource
Haec pagina emendata est

DE ARITHMETICA.       3

quas primo de numeratione et postea de aliis per ordinem dicetur.


I.—Numeratio.

Est autem numeratio cujuslibet numeri per figuras competentes artificialis representatio. Figura vero differentia locus et limes idem supponunt, sed diversis rationibus imponuntur. Figura dicitur quantum ad lineæ pertractionem. Differentia vero quantum per illam ostenditur qualiter figura precedens differat a subsequenti. Locus vero dicitur ratione spatii in quo scribitur. Limes[1] quia est via ordinata ad cujuslibet muneri representationem. Juxta igitur novem limites inveniantur novem figuræ, novem digitos representantes; quæ tales sunt, 9 . 8 . 7 . 6 . 5 . 4 . 3 . 2 . 1.  Decima figura dicitur theta,[2] vel circulus, vel cifra,[3] vel figura nihili quia nihil significat, sed locum tenens dat aliis significare: nam sine cifra vel cifris purus non potest scribi articulus. Cum igitur

  1. “Numerorum diversi sunt limites. Primus enim limes restat ab unitate usque ad denarium; a denario in centenarium: a centenario in millenarium: et sic per decuplum. Secundus limes a binario usque ad vigenarium: a vigenario usque ad ducenta; a ducentis usque ad duo millia. Similiter et cæteri per cæteros digitos sumuntur. Sunt autem tot limites quot digiti.”—MS. de Algorismo, Bib. Trin. Col. Cant. Gal. Collect. O 2. 45, fol. 37.
  2. In multis MSS. teca et theca.
  3. Vid. Noviomagus de Numeris, 12mo. Par. 1539, p. 40. Vossius de Scien. Math. et Wallisii Algebra, Angl. edit. p. 9.