Pagina:Sacrobosco - De Arte Numerandi.djvu/6

E Wikisource
Haec pagina emendata est

6       SACRO-BOSCO

addere numero, scribe numerum cui debet fieri additio in superiori ordine per suas differentias; numerum vero addendum in inferiori ordine per suas differentias, ita quod prima inferioris ordinis sit sub prima superioris ordinis, secunda sub secunda, et sic de aliis. Hoc facto, addatur prima inferioris ordinis primæ superioris ordinis; ex tali ergo additione aut excrescat digitus, aut articulus, aut numerus compositus. Si digitus, loco superioris deletæ scribatur digitus excrescens. Si articulus, loco superioris deletæ scribatur cifra et transferatur digitus a quo denominatur ille articulus versus sinistram partem, et addatur proximæ figuræ sequenti, si sit figura sequens; si nulla, sit figura ponatur in loco vacuo. Si autem contingat quod figura sequens cui debet fieri additio articuli sit cifra, loco illius deletæ scribatur digitus articuli. Si vero contingat quod sit figura nonenarii, et ei debeat fieri additio unitatis; loco illius nonenarii deletae scribatur cifra, et sinistretur articulus ut prius. Si autem excrescat numerus compositus, loco superioris deletæ scribatur digitus, pars illius numeri compositi, et sinistretur articulus ut prius. Hoc facto, addatur secunda secundæ sibi suprapositæ, et fiat ut prius.


III.—Subtractio.

Subtractio est, propositis duobus numeris, majoris ad minorem excessus inventio: vel sic,