Pagina:Sacrobosco - De Arte Numerandi.djvu/8

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est

8       SACRO-BOSCO

ibi mutuat unitate et in redeundo in loco cujuslibet cifræ pertransitæ ponatur figura nonenarii; cum igitur perventum fuerit ad illam figuram de qua intenditur, remanebit tibi denarius ab illo ergo denario, et a figura non potest fieri subtractio simul junctis subtrahatur figura sibi supposita ut prius. Ratio autem quare loco cujuslibet cifræ pertransitæ relinquitur nonenarii figura hæc est. Si autem tertio loco mutuetur unitas illa respectu illius a qua debuit fieri subtractio, valuit centum; sed loco cifræ pertransitæ, relinquitur nonenarius qui valet nonaginta, unde remanet tantum denarius, et eadem erit ratio si a quarto loco vel a quinto vel deinceps mutuetur unitas. Hoc facto, subtrahe secundam inferioris ordinis a sua superiori, et negociandum est ut prius. Sciendum est quod tam in additione quam in subtractione possumus incipere operari a sinistra parte tendendo versus dextram; sed, ut dicebatur, fuit commodius. Si autem probare volueris utrum bene feceris, nec ne figuras quas prius subtraxisti adde superioribus, et concurrent eædem figuræ si recte feceris, quas prius habuisti. Similiter in additione, quum omnes figuras addideris, subtrahas quas prius addidisti et redibunt eædem figuræ quæ prius habuisti, si feceris recte: est enim subtractio additionis probatio, et converso.[1]

  1. “Una species probat aliam; si itaque volueris explorare veritatem calculi in additione, subtrahe partes conjungendas ab aggregato: sique nihil remanet, vera est operatio. E contra vero, in subtractione exploraturus calculum, adde relictum ad