Jump to content

Pagina:Sal Terrae, sive Apologia pro Ministerio Evangelico.pdf/26

E Wikisource
Fuit in emendando quaedam difficultas

ut hoc Sale conſpergeret Cretenſes. Tit. 1,13. redarguit eos præcisè, ut ſani ſint in fide.Αποτόμως, (1) ad vivum, ſevere, rigidè à Lap. Uti Elizæus Salem injiciendo in ſcaturiginem malarum aquarum, perſanavit eas; 2.Reg.2,20.21.22. ita corda noſtra putida& ſterilia Sale Verbi & Spiritûs Dei ſalita , redduntur Deo ſuavia & accepta. Quin etiam ut Sal acore & calore ſuopenetrat, attenuat, & totam ſubigit maſſam; ita nihil penetrantius verbo Dei, eſtenim λόγο κριτικός, quovis gladio ancipiti penetrantior. Heb.4.12.Hoſ, 6,5.

3. Sal putredini reſiſtit, acris eſt & conſumit quicquid in corpore vitioſi eſt; humores putridos &excrementitios, quibus caro eſt infecta, exugit; partes ſubſtantiales conſolidat, nativam virtutem colligendo, poros ac meatus concludendo, extraneas aëris injurias repellendo, &c. Ita Miniſtri Chriſti Salis officio funguntur, peccatum eradicando, hoc enim eſt animæ putredo & vitioſus quidã humor longè latéque ſerpens; Verbi Sal humorem hunc exulcerantem & noxium expellit, errores redarguendo, pravas Veteris Adami concupiſcentias conſumendo, novum hominem veluti ſpirituali quadam teſtâ contra omnes injurias muniendo. Sedulò itaque & aſſiduè aſpergendus eſt hic Sal Terræ, oſtendendo