Jump to content

Pagina:Sal Terrae, sive Apologia pro Ministerio Evangelico.pdf/27

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Quid & Quale ſit peccatum, non clamo res & plauſus populi, ſed planctus & gemitus ſuſcitentur; malim enim ut fremant & frendant homines, quàm ut ſub noſtro dormiant Miniſterio; Lacrymæ auditorum ſunt laudes noſtræ. Hinc tantopere in Sacris Scripturis commendatur Sal, quia denotat Mortificationem illam quæ fluentes & molles corporis delicias, unà cum titillantibus voluptatibus conſtringit & cohibet; facitque ut in carne, imunoderati carnis affectus non ebulliãt. Hæc virtus id præſtat in animo, quod Sal in corpore, qui putere non finit, aut putreſcere carnes, quæ ſi non eſſent à Sale duratæ, ſolverentur in ſaniem.

4.Appetitum cibi acuit Salis acrimonia. Plut. Sitim & appetitum excitat, hinc tantus ejus uſus eſt in cibis, ut ſine eo propè vivere neſciamus: admixtus ipſum panem condit, nec ad cibum tantùm ſed ad potum quoque condimenti vim Sal habet, Proinde in eodem ſano Neptunus & Ceres habentur. Ita ſalſum & ſapidum verbi Miniſterium verum cæleſtium ſitim & appetitum plurimùm excitat, Act.2, 37. &16, 30.

5. Sal eſt Sapientiæ Symbolum. Hinc vulgò ſapientes dicuntur Salſi; ſtulti verò inſulſi& inſipidi.Quis habet Salem qui in te eſt? Teren. omne quod falſum, eſt Articum. Cicero. Ita argutè dicta dicuntur Sales, tranſit enim hoc ad animi voluptates, omnis ſermonis lepos &