ſumma hilaritas, appellantur Sales. Ita Verbi præcones inſulſos mundi mores corrigunt, ſapidósque efficiunt. Tolle hoc condimentum, & tollitur omnis Realis ſapientia. Jerem. 8, 9. ecce verbum Jehova ſpernunt, cujus igitur rei ſapientia eſſet eis?
6. Sal, durationis, perpetuitatis & incorruptionis eſt Symbolum. Hoc, indurat & in longum conſervat materiam fluxam & friabilem. Hoc, defuncta & putreſcentia corpora ita vindicat à corruptione, ut durent ea per ſæcula: Teſte[1] Plinio. Unde fædus perpetuum, vocatur fædus Salis [Numer. 18, 19. 2. Chron. 13, 5.] dabo regnum Davidi pacto Salis. (1.) pacto ſtabili & à corruptione alieno. Sic uxor Lothi in ſtatuam Salis converſa fuit, non tantùm ut nobis condimenti inſtar eſſet; ſed ut ſtabile & perpetuum exſtaret monumentum judicii divini. Ita Pactum ab Apoſtolis annuntiatum, verè fuit Pactum Salis, vel ipſis columnis terræ, & cæli Polis ſtabilius; tum quia Pactum Gratiæ, tum quia pactum perpetuum. Deinde ſignificat, unumquemque fidelium ita in fædere Dei per fidem eſſe confirmatum, ut afflictionum Sale contra omnis generis tentationes & inſultus tutò conserventur, Imò Sal hoc cæleſte longè
- ↑ Lib.ii.c.7.