apponi Sal, quod eſt mordicativum (ut loquitur Aquinas) hinc vel ipſis Gentilibus familiare fuit, in Sacrificiis Salem (more Hebræorum) adhibere; unde frequens apud illos in Sacrificiis, ſalſa mola, & ſalſe fruges, quia mola (1) farri molito ſal aſpergebatur,
10. Sal eſt quid communicativum & utiliſſimum; ideóque, dicitur res bona, Marc.9,50.Luc.14.34. ut verò omne bonum eſt ſui diffuſivum; ita & Sal dum nativam retinet vim neſcit corruptionem; imò & alia ſervare valet ne corrumpantur, quibus ſuam communicat virtutem & efficaciam. Hoc, carnem conſervat, ne putreſcat; vinum ne flacceſcat & in acetum degeneret, cibum reddit ſapidum.&c. undè veterum axioma: Corporibus nihiļ utilius Sale & Sole. Ita quilibet Chriſti diſcipulus Sal eſſe debet, non ſolùm ipſe bonus exiſtens, ſed & aliis communicans bonitatem ſuam, Pſal. 51,13. Geneſ. 18,19. Luc. 22,32. Ioh.1,42.43-45. hinc jubet Apoſtolus [Coloſſ 6,4.] ut ſerino noſter ſemper cum gratia ſit ſale conditus (1) gratiâ & ſapientia quaſi ſale quodam condiatur, ut doctrinam ſalutiferam imperitis impertianus, afflictis ſolatium afferamus, nec non omnibus ſapienter & ſalubriter reſponſum demus.
11. Sal vulneribus admotus dolorem