ciet. Ita Miniſterium verbi ſui abnegationem exigens, peccata redarguens, minas Legis vulneratis conſcientiis applicans; carni dolorem & amaritudinem affert, nec non Præcones ejus mundo reddit exoſos &terribiles. Graviſſimè & ad rem Chryſoſtomus. Apoſtolos (inquit ille) non Paleſtinæ Doctores eſſe dixit Chriſtus, ſed totius Terræ; nec ſimpliciter Doctores, ſed & terribiles; hoc eſt enim omninò mirabile, quòd non adulantes neqꝫ palpantes; ſed è diverſo, Salis inſtar urentes, omnibus deſiderabiles fuere.
Naves quibus Sal vehitur, plures alunt mures ab frequentiorẽ coitum. Plut. Hinc à ſale provenit Salacia, Sal enim quia calidũ & mordax ſtimulat ad Venerem.V. Plura apud Plinium lib. 31.c.7.& 9.12. Sale nihil fæcundius. Mare ſalſum eſt valdè prolificum, illic reptilia ſunt innumera, & animantia parva cum magnis. [Pſal.104,25.] hinc Venerem è ſalo natam fabulantur Poëtæ, & eam cognominant day. (1) ſaligenam: nec eſt ullum animal terreſtre perinde fæcundum ac ſunt omnia marina. Ita nihil feracius, nihil fertilius ſano & ſolido Verbi Miniſterio. Unus Petrus concione unâ animarum tria millia traduxit ad Chriſtumn. Actor.2,41. multitudo credentium temporibus Evangelicis Propheticè oſtenditur. Pſal.110.3. velut ex utero auroræ tibi erit ros natorum tuorum. q.d. ut ros ex aurorâ & aëre matutino velut ex utero naſcitur, in plurimas atqꝫ innumerabiles guttulas diſperſus: ita nati tui (1) electi naſcentur tibi