viris et secularibus dominabus, maxime autem eis qui de parentela sua in monasterio suo aliquas propinquas habebant. Quibus etiam ipsa dicebat: ‛Ideo fratres Minores me absolvere volunt, quia non permitto eos fornicari cum filiabus et sororibus vestris’, et sic, ut dictum est, ponebat maculam in electis. Mentiebatur enim ore aperto. Et nichilominus fuit absoluta, et fratres recuperaverunt honorem et famam suam, et civitas a perturbatione quievit. Satis igitur ostensum est, quam turpe sit dominium feminarum; quod etiam in hominibus non laudatur. Non enim dixit Deus primis parentibus quod dominarentur hominibus, sed dominamini, ait, piscibus maris et volatilibus celi et bestiis universe terre. Hinc beatus Bernardus dicit: Quotiens hominibus preesse desidero, totiens Deum meum preire contendo. De ipso namque scriptum est, quod venit Nazareth et erat subditus illis, nulli dubium, quin Ioseph et Marie, qui parentes dicebantur ipsius, Luc. II.
De translatione beati Francisci, et de miraculis ibi factis.
Anno dominice incarnationis MCCXXX generale capitulum fratrum Minorum Assisii est celebratum. In quo corporis beati Francisci VIII Kal. Iunii translatio facta fuit; et frater Iacobus de Yseo, qui in locis inguinaribus et menbris genitalibus totaliter erat confractus, integraliter fuit redditus sanitati. Multa etiam alia miracula fecit eadem die Deus per servum et amicum suum Franciscum digna relatu, pro quibus ad legendam suam poteris habere recursum.
De transitu beati Antonii Paduani.
Anno dominice incarnationis MCCXXXI, indictione quarta, XIII die mensis Iunii, feria VI, beatissimus pater ac frater Antonius, natione Hyspanus, in civitate Padua, in qua per eum nomen suum magnificavit altissimus, apud cellam in loco fratrum viam universe carnis ingressus, ad celestium spirituum mansiones feliciter transmigravit. Hic fuit ex Ordine fratrum