Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/102

E Wikisource
Haec pagina emendata est
96
salimbene de adam

Minorum et socius beati Francisci. De quo in alio loco, si fuerit vita comes, abundantius disseremus et copiosius perorabimus.


Quod marchio Cavalcabo a Bonacurso de Palude fuit superatus atque fugatus apud Mancasale.


  Anno dominice incarnationis MCCXXXII die sabbati XVI exeunte Octobri, superatus et fugatus fuit marchio Cavalcabo a Bonacurso de Palude et ab illis de Sesso, apud Mancasale.


De episcopis Parmensis Ecclesie qui diebus meis fuerunt.


  Anno Domini MCCXXXIII murabatur palatium Parmensis episcopi, quod est ante frontispitium maioris Ecclesie; et tunc episcopus Gratia de Florentia Parmensem gubernabat Ecclesiam, et in pluribus locis episcopatus plura fecit edificari palatia. Et ideo a Parmensibus bonus episcopus habebatur. Siquidem non fuit rerum episcopalium dissipator, sed potius agregator et conservator. Hic fuit patris mei amicus, scilicet domni Guidonis Ade, et de palatio suo loquebatur cum eo, cum esset ad fenestram domus sue, et exenia sibi mittebat, ut vidi frequenter oculis meis. Fratrem meum Guidonem dilexit, sed postquam Ordinem fratrum Minorum intravit, non curavit de ipso. Ante istum episcopum fuit domnus Opigo de Lavania Ianuensi, qui fuit pulcher homo et honesta persona, ut dicunt, et barbanus fuit domni Innocentii pape quarti, quem non recolo me vidisse. Post episcopum Gratiam fuit quidam Gregorius Romanus, qui parvo tempore vixit, et mortuus est Mantue hereticus et maledictus. Quando enim in infirmitate sua portaverunt ei corpus Domini, noluit illud sumere, dicens quod nichil credebat de tali fide. Cum autem interrogatus fuisset, quare episcopatum receperat, dixit quod propter divitias et honores; et sic obiit et non communicavit. Post istum fuit episcopus magister Martinus, de Colurnio oriundus, ex genere non satis claro. Post quem Bernardus de Vitio, de quo supra