Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/104

E Wikisource
Haec pagina emendata est
98
salimbene de adam

Clare laudabiliter vitam finivit. Secundus fuit domnus Beretta, pulcher miles et fortis bellator et validus, qui staturam habuit ita longam, quod mulieres et homines mirabantur. Porro domnus Giliolus fuit pater domni Ghiberti de Gente, de quo suo loco dicemus. Et quando domnus Giliolus millesimo supraposito erat potestas Reginus, inchoatum est Alleluia.


De tempore Alleluie.


  Fuit autem Alleluia quoddam tempus, quod sic in posterum dictum fuit, scilicet tempus quietis et pacis, quoad arma bellica omnino remota, iocunditatis et letitie, gaudii et exultationis, laudis et iubilationis. Et cantilenas cantabant et laudes divinas milites et pedites, cives et rurales, iuvenes et vingines, senes cum iunioribus. In omnibus civitatibus Ytalie ista devotio fuit. Et vidi quod in civitate mea Parmensi quelibet vicinia volebat habere vexillum suum occasione processionum, que fiebant, et in vexillo suo genus martyrii sancti sui. Ut verbi gratia, quomodo decoriabatur beatus Bartholomeus, erat in vexillo illius vicinie, in qua erat eius Ecclesia. Et sic de aliis. Sic etiam veniebant de villis ad civitatem cum vexillis et societatibus magnis viri et mulieres, pueri et puelle, ut predicationes audirent et Deum laudarent; et cantabant Dei voces er non hominis, et ambulabant homines in salvatione, ita ut videretur propheticum illud impletum: Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terre. Et adorabunt in conspectu eius universe familie gentium. Et habebant ramos arborum et candelas accensas. Et fiebant predicationes vespere et mane et meridie iuxta illud propheticum: Vespere, mane et meridie narrabo et annuntiabo, et exaudiet vocem meam. Redimet in pace animam meam ab his qui apropinquant michi, quoniam inter multos erat mecum. Et fiebant stationes in Ecclesiis et in plateis, et levabant manus ad Deum ad ipsum laudandum et benedicendum in secula; et a divinis laudibus cessare non poterant, ita erant inebriati amore divino. Et beatus qui plus poterat bene facere et Deum laudare. Nulla ira in eis, nulla