Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/105

E Wikisource
Haec pagina emendata est
99
cronica

perturbatio, nulla disceptatio, nullus rancor. Omnia pacifice et benigne fiebant ab eis, ita ut illud propheticum dicere possent Ys. LXV: Quia oblivioni tradite sunt angustie priores, et quia abscondite sunt ab oculis nostris. Nec mirum. Biberant enim de vino dulcedinis spiritus Dei, quo gustato desipit omnis caro. Ideo precipitur predicatoribus Prover. XXXI: Date siceram merentibus et vinum his qui amaro sunt animo. Bibant et obliviscantur egestatis sue, et doloris non recordentur amplius. Ad predicta facit quod Ieremias dicit in Trenis III: Scrutemur vias nostras et queramus et revertamur ad Dominum. Levemus corda nostra cum manibus ad Dominum in celos. Revera ita faciebant, ut vidi oculis meis, et illud quod Apostolus precipit adimplebant, I Timothei II: Volo viros orare in omni loco, levantes puras manus sine ira et disceptatione. Et quia sapiens in Proverbiis dicit XI quod, ubi non est gubernator, populus corruet, ne credas eos sine duce fore, dicamus de ducibus congregationum istarum.


De fratre Benedicto, qui inchoavit devotionem, que fuit tempore Alleluie.


  Nam primo venit Parmam frater Benedictus, qui dicebatur frater de Cornetta, homo simplex et illitteratus et bone innocentie et honeste vite, quem vidi et familiariter cognovi Parme et postmodum Pisis. Erat enim vel de valle Spoletana vel de partibus Romanis. Non erat alicuius religionis quantum ad congregationem, sibi ipsi vivebat et soli Deo placere studebat; amicus valde erat fratrum Minorum. Quasi alter Iohannes Baptista videbatur, qui precederet ante Dominum et pararet Domino plebem perfectam. Hic habebat in capite capellam Armenicam et barbam longam et nigram et tubam eneam sive de oricalco, parvulam, cum qua bucinabat, et terribiliter reboabat tuba sua nec non et dulciter; zona pellicea erat accinctus; habitus eius niger erat ut saccus cilicinus et longus usque ad pedes; toga erat ad modum guascapi facta, et in anteriori parte et in posteriori crucem habebat magnam et latam et longam et rubeam, descendentem a collo usque ad pedes,