Iacet granum occultatum, |
sydus latet obumbratum, |
sed plasmator omnium |
Ossa Ioseph pululare, |
sydus iubet radiare |
in salutem gentium. |
Et invenitur quod sanctus Dominicus XII annis latuit sub terra, nec erat sue sanctitatis aliqua mentio, sed procuratione istius fratris Iohannis supradicti, qui in Bononia tempore illius devotionis habebat gratiam predicandi, eius canonizatio facta fuit. Huic canonizationi adiutorium dedit episcopus Mutinensis, qui postea cardinalis Guilielmus est dictus, et fuit de Pedemontis; quem predicantem et officium facientem in Parasceue vidi in Ecclesia fratrum Minorum apud Lugdunum, quando papa Innocentius et curia erat ibi. Iste ergo, quia amicus Predicatorum erat, sollicitavit eos dicens: ‛Ex quo fratres Minores habent unum sanctum, faciatis et vos, ut alium habeatis, etiam si deberetis ipsum de paleis fabricare’. Porro frater Iohannes iste parve litterature erat et intromittebat se de miraculis faciendis. Magnam predicationem inter Castrum-Leonem et Castrum-Francum tempore illo fecit.
De fratre Iacobino de Parma, qui de Regio dictus est, et de operibus eius.
Frater vero Iacobinus de Regio, qui de Parma oriundus fuerat, litteratus homo fuit et lector in theologia, facundus, copiosus et gratiosus in predicationibus; homo alacer, benignus, caritativus, familiaris, curialis, liberalis et largus; et aliquando fuimus socii itineris simul die noctuque a Parma usque ad Mutinam tempore magne guerre, et nichilominus ego habebam socium meum, et ipse suum. Hic tempore illius devotionis, de qua supra diximus, multam habuit gratiam predicandi et multa bona fecit. Nam millesimo supraposito inchoata est Ecclesia Iesu Christi fratrum Predicatorum in civitate Regina, et in festo sancti Iacobi primus lapis positus fuit, consecratus per domnum episcopum Nicholaum. Et ad