Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/109

E Wikisource
Haec pagina emendata est
103
cronica

Iohannes de Vincentia, cuius supra fecimus mentionem, in Apulia ultimum diem clausit.


De fratre Bartholomeo de Vincentia.


  Habuerunt etiam fratres Predicatores apud Parmam tempore illius devotionis, quod dictum fuit Alleluia, fratrem Bartholomeum de Vincentia, qui multa bona fecit, ut vidi oculis meis; et fuit bonus homo, discretus et honestus. Et post multa tempora factus fuit episcopus terre sue, et fecit ibi pulchrum locum fratrum suorum, qui prius ibi non habitabant.


De predicatoribus Ordinis fratrum Minorum, et primo de fratre Leone, cui dominus cuiusdam hospitalis post mortem apparuit.


  Fratres vero Minores habuerunt fratrem Leonem Mediolanensem, qui fuit famosus et sollemnis predicator et magnus persecutor hereticorum et confutator et superator. Hic multis annis in Ordine fratrum Minorum minister provincialis fuit et postea archiepiscopus Mediolanensis. Hic tam magnifici cordis fuit et tante audatie, quod aliquando solus cum vexillo precessit exercitum Mediolanensium, qui contra imperatorem veniebat, et transito ponte et fluvio per longam moram stetit solus vexillum in manibus tenens; nec tamen Mediolanenses post eum transibant, quia videbant exercitum imperatoris preparatum ad bellum. Iste frater Leo audivit confessionem domini cuiusdam hospitalis Mediolanensis, qui erat magni nominis et magne sanctitatis reputabatur. Et cum laboraret in extremis, fecit sibi promitti quod post obitum suum rediret ad eum, ut de statu suo posset cognoscere. Et promisit gratanter. Divulgatur decessus eius circa vesperas per civitatem; rogat frater Leo duos fratres, socios speciales, quos habebat cum adhuc provincialis minister existeret, ut in angulo orti in cella ortolani illo sero secum vigilare deberent. Cumque tres simul vigilarent, accidit fratri Leoni modicus somnus, et volens dormire rogavit socios, quod, si aliquid sentirent, excitarent eum.