Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/11

E Wikisource
Haec pagina emendata est
5
cronica

cum uxore occidit. Denique multos Grecos nobiles interfecit, sed et plurimos excecavit.


Quod imperator pacem cum Lombardis fecit apud Constantiam civitatem.


  Anno Domini MCLXXXIII imperator Fridericus cum Lombardis pacem composuit et fecit, apud Constantiam, in curia sollemni VII Kal. Iulii.
  Anno Domini MCLXXXIIII Lucius papa Veronam venit, imperante Friderico. Et obiit predictus papa Verone.
  Anno Domini MCLXXXV imperator, in Ytaliam veniens, Cremam in odium Cremonensium reedificavit. Eodem anno Urbanus papa creatur. Eodem anno terremotus non modicus fuit in Ytalia. Et exercitus Guilielmi regis Siculi contra nequitiam Andronici se armavit et Duratium et Thessalonicam cepit. Sed recepti capti sunt vel redierunt confusi.


(De nuptiis regis Hen)rici, que Mediolani celebrate fuerunt.


  Eodem anno nuptie regis Henrici et Constantie, Rogerii condam Siculi regis filie, Mediolani celebrate fuere.
  Eodem anno domnus Prendiparte potestas Bononie misit milites ad imperatorem Fridericum apud Cremam. Eodem anno obsesa fuit Faventia a Bertoldo cancellario imperatoris Friderici.
  Anno Domini MCLXXXVI imperator Fridericus quoddam castrum Cremonensium, quod Manfredi nomine vocabatur, omnino destruxit. Eodem anno Andronicum ignominiosa morte Ysachius interfecit. Qui regni obtinuit principatum, et sororem suam Herinem, Conrado sepe dicti marchionis filio in matrimonio copulavit. Qui imperatoris et imperialis urbis Vrana impugnatori caput monomachus amputavit et ab hoste illo Greciam liberavit. Sed tamen invidiam et odium multorum incurrit. Quocirca, ut Grecorum versutias evitaret, navem ascendens sepulerum Domini visitare proposuit.