Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/110

E Wikisource
Haec pagina emendata est
104
salimbene de adam

Et ecce subito audiunt venientem cum multis doloribus eiulando et viderunt eum tamquam globum igneum vel a sub de celo cadentem; deciditque super cacumen celle, veluti cum accipiter ad anatem capiendam descendit. Ad cuius sonitum et ad impulsum fratrum frater Leo evigilavit a somno. Cum autem ille querelando frequentaret ‛Heu, heu!’ quesivit ab eo frater Leo, qualiter sibi esset. Qui respondit dicens quod damnatus erat, eo quod pueros ex occulto concubitu genitos et ad hospitale proiectos ex quadam indignatione sine baptismo mori permiserit, quia videbat hospitale ex tali expositione in labores et expensas incurrere. Cumque diceret ei frater Leo quare istud peccatum confessus non fuerat, respondit, vel quia tradidit oblivioni, vel quia confitendum non credidit. Dixit ergo ei frater Leo: ‛Quia nichil habes facere nobiscum, recede a nobis et vade viam tuam!’. Ille igitur eiulando et clamando recessit. Iste itaque frater Leo tempore illius devotionis, quod in posterum dictum est Alleluia, multa operatus est et multa bona fecit.


De quodam predicatore, qui erat de Padua, et predixit quandam turrim cadendam, et ita evenit.
De alio, qui similia dixit, similia evenerunt.


  Fuit quidam alius frater Minor de Padua, qui tempore illius devotionis multa bona fecit. Hic dum in quodam festo Cumis predicaret, et quidam usurarius turrim suam murari faceret, impeditus frater a clamore laborantium, astanti populo dixit [frater]: ‛Predico vobis quod usque ad tale tempus turris illa funditus corruet et destruetur’. Accidit, ut frater predixerat, et reputatum fuit grande miraculum. Hinc Ecclesiasticus ait XXXVII: Anima vivi sancti enuntiat aliguando vera, quam VII circumspectores sedentes in excelsum ad speculandum. Item Prover. XVII: Qui altam facit domum suam, querit ruinam. Item exemplum illius qui divinavit de turre cadenda et de filio grille et de tribus cucurbitis et de mure in cucurbita. Et omnia casu dicebat et fortuitu, et ex hoc appellatus fuit