Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/111

E Wikisource
Haec pagina emendata est
105
cronica

divinus. Fuit et frater Girardus de Mutina ex Ordine fratrum Minorum tempore devotionis predicte, qui fuit mirabilium patrator operum et multa bona fecit, ut vidi oculis meis. Hic, cum adhuc secularis existeret, dicebatur Girardus Maletta. Ex potentibus et divitibus parentibus natus est, scilicet de Buccabadhatis. Hic fuit de primitivis fratribus unus, scilicet Ordinis fratrum Minorum, non tamen de XII. Amicus et intimus fuit beati Francisci et aliquando socius. Curialis homo fuit valde, liberalis et largus, religiosus et honestus et valde morigeratus, temperatus in verbis et in omnibus operibus suis. Parve litterature fuit, magnus concionator, optimus et gratiosus predicator. Totum mundum circuire volebat. Hic pro me rogavit fratrem Helyam generalem ministrum Ordinis fratrum Minorum, ut ad Ordinem me reciperet, et exaudivit eum apud Parmam anno Domini MCCXXXVIII. Huius sotius aliquando in itinere fui.


Quod Parmenses tempore devotionis fecerunt fratrem Ghirardum de Mutina suum potestatem, dando ei plenum dominium Parme.


  Huic tempore illius devotionis predicte Parmenses totaliter dominium Parme dederunt, ut eorum esset potestas et concordaret eos qui guerras habebant ad pacem. Et sic fecit, quia multos discordes ad pacem reduxit. Verumtamen in quadam compositione cuiusdam pacis calumniam incurrit et perturbavit domnum Bernardum Rolandi Rubei, cognatum pape domni Innocentii quarti, pro eo quod non bene satisfecit quibusdam amicis suis. Erat enim frater Gerardus imperialis multum. Et nichilominus in pace et in equitate ambulavit cum Deo et multos avertit ab iniquitate, ut dicit Malachias II.


De tribus sociis, qui diversimode elegerunt Deo servire.


  Nota exemplum illorum trium sociorum, quorum unus elegit vacare sibi et sibi soli vivere et solitariam vitam ducere, alius servire infirmis, tertius concordare discordantes. De primo dicit