Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/112

E Wikisource
Haec pagina emendata est
106
salimbene de adam

beatus Ieronimus: Sancta rusticitas solum sibi prodest, et quantum edificat ex vite merito Ecclesiam Christi, tantum nocet, si destruentibus non resistat. Ideo nota de sancto Syndonio, cui precepit angelus Domini, quod iret ad predicandum contra hereticos. De beato Francisco etiam scriptum est quod non sibi soli vivere, sed aliis proficere vult Dei zelo ductus. De secundo Dominus dicit Mat. XXV: Infirmus fui, et visitastis me. Item ad Ro. XIIII: Infirmum autem in fide assumite. Et infra XV: Debemus autem nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere et non nobis placere. Item prima ad Thessa. V: Suscipite infirmos, patientes estote ad omnes. Valde enim impacientes sunt infirmi et cito indignantur.


De quodam qui serviebat infirmo, ex cuius servitio promeruit, quod beata Virgo sibi apparuit.


  Nota exemplum illius qui serviebat infirmo, cui beata Virgo apparuit et familiariter loquebatur cum eo. Cumque infirmus clamaret, dimisit Virginem et ad infirmum cucurrit. Rediens denuo Virginem expectantem invenit, que dixit sibi: ‛Quia erga infirmum caritatem ostendisti, ideo te expectavi. Alioquin recessissem, si ad infirmum non ivisses’. De tertio dicitur Eccle. VII: Calummnia conturbat sapientem et perdet robur cordis eius. Multas enim calumnias patiuntur qui discordantes volunt ad pacem reducere. Ideo dicit Prover. XXVI: Sicut qui apprehendit auribus canem, sic qui transit et impatiens commiscebitur rixe alterius. Rogandus est autem Deus sicut rogat propheta: Redime me a calumniis hominum, ut custodiam mandata tua. Cum reduco ad memoriam fratrem Ghirardum de Mutina, semper illius auctoritatis recordor Eccli. XIX: Melior est homo qui minuitur sapientia et deficiens sensu in timore, quam qui abundat sensu et transgreditur legem altissimi. Cum fratre Ghirardo fui infirmus apud Ferariam infirmitate, de qua mortuus est; et veniens ipse Mutinam circa annum novum ultimum diem clausit. Sepultus est in Ecclesia fratrum Minorum in sepulchro lapideo, et multa miracula Deus per eum operari