dignatus est. Que quia alibi scribi possunt, ideo causa brevitatis hic omittuntur a nobis.
Quod isti solemnes predicatores congregabantur interdum in aliquo loco et ordinabant de predicationibus suis.
Unum vero pretereundum non est, quia tempore devotionis predicte isti sollemnes predicatores congregabantur interdum in aliquo loco et ordinabant de predicationibus suis, scilicet de loco, de die, de hora et de themate; et dicebat unus alteri: ‛Teneas quod ordinavimus firmum’. Et sic infallibiliter fiebat, sicut condixerant sibi. Stabat ergo frater Ghirardus, ut vidi oculis meis, in platea communis Parme vel alibi, ubi volebat, super gradum ligneum, quem fecerat ad loquendum, et populo expectante a predicatione cessabat et profundabat caputium super caput, quasi aliquid meditaretur de Deo. Deinde post longam moram miranti populo, remoto caputio, loquebatur. Quasi diceret Apoc. I: ‛Fui in spiritu in dominica die et ascultavi dilectum fratrem nostrum Iohannem de Vincentia, qui predicat apud Bononiam in glarea fluminis Reni, et habet magnum populum coram se, et tale fuit predicationis eius initium: Beata gens, cuius est dominus Deus eius, populus, quem elegit in hereditatem sibi’. Idem dicebat de fratre Iacobino, idem illi de isto. Mirabantur astantes et curiositate ducti nuntios mittebant non nulli, ut istorum que dicebantur cognoscerent veritatem. Cumque veraciter hec omnia repperissent, indicibiliter mirabantur, et secularia negotia deserentes Ordinem fratrum Minorum et fratrum Predicatorum multi ingressi sunt; et diversimode et in multis partibus mundi multa bona facta sunt tempore devotionis illius, ut vidi oculis meis.
De trufatoribus et illusoribus qui tempore Alleluie fuerunt.
Fuerunt etiam tempore illo trufatores et illusores quam plures, qui maculam in electis libenter imponere conabantur.