Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/114

E Wikisource
Haec pagina emendata est
108
salimbene de adam

De magistro Boncompagno Florentino.


  Ex quibus unus fuit Boncompagnus Florentinus, qui magnus magister in gramatica in civitate Bononie fuit et libros de dictamine scripsit. Hic cum more Florentinorum trufator maximus esset, quendam rithmum fecit in derisionem fratris Iohannis de Vincentia, cuius nec principii reminiscor nec finis, quia multa tempora sunt, quod non legi ipsum, et quando legi, non bene commendavi memorie, quia nec multum curabam. Erant autem ibi verba ista, prout memorie occurrunt:

Et Iohannes iohanniçat
et saltando choreizat,
Modo salta, modo salta,
qui celorum petis alta!
Saltat iste, saltat ille,
resaltant cohortes mille,
Saltat chorus dominarum,
saltat dux Venetiarum et cet.


Item iste magister Boncompagnus, videns quod frater Iohannes intromittebat se de miraculis faciendis, voluit et ipse se intromittere et predixit Bononiensibus quod, videntibus eis, volare volebat. Quid plura? Divulgatum est per Bononiam. Venit dies statuta, congregata est tota civitas a viro usque ad mulierem, a puero usque ad senem, ad radicem montis qui appellatur Sancta Maria in Monte. Fecerat sibi duas alas et stabat in cacumine montis aspiciens eos. Cumque se diu mutuo aspexissent, protulit istud verbum: ‛Ite cum benedictione divina, et sufficiat vobis vidisse faciem Boncompagni’. Et recesserunt cognoscentes se derisos. Iste magister Boncompagnus, cum esset sollemnis dictator, ex consilio amicorum suorum ad curiam Romanam accessit volens experiri, si forte ex dictamine suo Romane curie posset gratiam invenire. Quam cum non invenisset, recedens inde, factus iam senex ad tantam devenit inopiam, quod oportuit eum apud Florentiam in quodam hospitali vitam finire. Hinc sapiens in Eccle. IX dicit: