Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/115

E Wikisource
Haec pagina emendata est
109
cronica

Vidi sub sole nec velocium esse cursum nec fortium bellum nec sapientium panem nec doctorum divitias nec artificum gratiam, sed tempus casumque in omnibus. Item Eccli. XXVI: In duobus contristatum est cor meum, et in tertio, iracundia michi advenit: vir bellator deficiens per inopiam, et vir sensatus contemptus, et qui transgreditur a iustitia ad peccatum, Deus paravit eum ad rumpheam.


De fatuitatibus fratris Iohannis de Vincentia, qui erat de Ordine fratrum Predicatorum.


  Porro frater Iohannes de Vincentia, de quo supra fecimus mentionem, ad tantam dementiam devenerat propter honorem sibi impensum, et quia habebat gratiam predicandi, ut crederet etiam sine Deo se veraciter miracula posse facere. Que maxima stultitia erat, cum Dominus dicat Io. XV: Sine me nichil potestis facere. Item Prover. XXVI: Sicut qui mittit lapidem in acervuum mercurii, ita qui tribuit insipienti honorem. Cum autem reprehenderetur frater Iohannes a fratribus suis de multis fatuitatibus, quas faciebat, respondebat eis dicens: ‛Ego exaltavi Dominicum vestrum, quem XII annis sub terra tenuistis absconsum, et nisi quieveritis, vilificabo sanctum vestrum et facta vestra publicabo’. Talia itaque audientes sustinebant ipsum, quousque mortuus est, non invenientes qualiter contra eum insurgerent. Hic cum quadam die venisset ad domum fratrum Minorum, et barbitonsor ei barbam rasisset, valde habuit pro malo, eo quod fratres pilos barbe sue non collegerant, ut pro reliquiis reservarent.


De truffis fratris Detesalve de Florentia, qui erat ex Ordine fratrum Minorum.


  Sed frater Deus-te-salvet de Florentia ex Ordine Minorum, qui more Florentinorum magnus trufator erat, optime respondit stulto iuxta stultitium suam, ne sibi sapiens esse videretur, Prover. XXVI. Nam cum quadam die ad domum Predicatorum