Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/116

E Wikisource
Haec pagina emendata est
110
salimbene de adam

ivisset, et illi invitassent eum ad prandium dixit quod nullo modo ibi staret, nisi ei darent de tunica fratris Iohannis, qui in domo illa erat, ut pro reliquiis reservaret. Promiserunt et magnam petiam de tunica sibi dederunt, cum qua post prandium purgato ventre posteriora terxit, et petiam deiecit in stercora. Postmodum accipiens perticam stercora revolvebat, clamans et dicens: ‛Heu, heu! succurrite, fratres, quia reliquias sancti requiro, quas perdidi in latrina!’. Cumque vultus suos inclinassent ad orificia camerarum, cum pertica stercora revolvebat valenter, ut stercorum fetorem sentirent. Infecti itaque tali odoramento erubuerunt confusi, cognoscentes se a tali trufatore delusos. Huic fratri Detesalve aliquando data fuit obedientia, ut ad provinciam Pennensem, que est in Apulia, iret ad habitandum. Ipse vero ivit ad infirmitorium et denudavit se, et aperiens quandam culcidram tota die in ea latuit iacendo in pennis. Cum autem requireretur a fratribus, invenerunt eum ibi dicentem quod obedientiam suam iam compleverat. Et ideo occasione istius truffe obedientia fuit sibi remissa, et non ivit illuc. Cum autem quadam die tempore yemali per civitatem Florentie ambularet, contigit ut ex lapsu glatiei totaliter caderet. Videntes hoc Florentini, qui trufatores maximi sunt, ridere ceperunt. Quorum unus quesivit a fratre qui ceciderat, utrum plus vellet habere sub se. Cui frater respondit quod sic, scilicet interrogantis uxorem. Audientes hoc Florentini non habuerunt malum exemplum, sed commendaverunt fratrem dicentes: ‛Benedicatur ipse, quia de nostris est’. Aliqui dixerunt quod alius Florentinus fuit, qui dixit hoc verbum, qui vocabatur frater Paulus Mille-musce ex Ordine Minorum. Sed querendum nobis est, utrum frater bene responderit necne. Et dicimus, quod male respondit, multiplici ratione.


Quod inhonesta locutio sit vitanda, octo rationibus demonstratur.


  Primo, quia contra Scripturam fecit que dicit Prover. XXVI: Ne respondeas stulto iuxta stultitiam suam, ne efficiaris ei si-