Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/117

E Wikisource
Haec pagina emendata est
111
cronica

milis. Secundo, quia inhonesta fuit responsio, quia religiosus debet loqui ut religiosum decet. Unde Iacobus I: Si quis putat se religiosum esse, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, huius vana est religio. Item prima Petri IIII: Si quis loquitur, quasi sermones Dei. Ieronimus: Beata lingua, que nunquam nisi de Deo novit proferre sermonem. Item ad Ephesios IIII: Ommnis sermo malus ex ore vestro non procedat; sed si quis bonus est ad edificationem fidei, ut det pratiam audientibus. Item ad Colo. IIII: Sermo vester semper in gratia sale sit conditus, ut sciatis, quomodo oporteat vos unicuique respondere.
  Tertio, quia verbum ociosum dixit; de quo Dominus dicit Mat. XII: Dico autem vobis, quoniam omne verbum ociosum, quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die iuditii. Est autem verbum ociosum, quod nec dicenti nec audienti utilitatem confert. Ideo Dominus subdit Mat. XII: Ex verbis enim tuis iustificaberis et ex verbis tuis damnaberis. Ideo dicit Ecclesiasticus XXII: Quis dabit ori meo custodiam et super labia mea signaculum certum, ut non cadam ab ipsis, et lingua mea perdat me?
  Quarto, quia qui inhoneste loquitur ostendit se cor vanum habere, insuper dat aliis exemplum peccandi. Unde dicit Apostolus prima ad Cor. XV: Corrumpunt mores bonos colloquia mala. Sed audi remedium sive vindictam Ys. XXIX: Succisi sunt omnes qui vigilabant super iniquitatem, qui peccare faciebant homines in verbo et arguentem in porta supplantabant et declinaverunt frustra a iusto. De corde vano dici potest quod de oculo dicitur. Sicut enim impudicus oculus impudici cordis est nuntius, sic verbum vanum cor vanum ostendit. Ideo dicit sapiens Prover. IIII: Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit. Item Prover. XXX: Vanitatem et verba mendatia longe fac a me.
  Quinto, quia silentium commendatur et precipitur. Ieremias in Trenis III: Sedebit solitarius et tacebit, quia levavit se super se. Item Ys. XXX: In silentio et in spe erit fortitudo vestra. Item Exo. XIIII: Dominus pugnabit pro vobis, et vos tacebitis. Ps.: Letati sunt, quia siluerunt. Legitur quod abbas Agatho