Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/118

E Wikisource
Haec pagina emendata est
112
salimbene de adam

per triennium tenuit lapillum in ore, ut taciturnitatem adisceret.
  Sexto, quia multiloquium prohibetur Prover. X: In multiloquio non deerit peccatum; qui autem moderatur labia sua, prudentissimus est. Ideo Eccli. XIX: Qui odit loquacitatem, extinguit malitiam. Item Eccli. XX: Qui multis utitur verbis, ledit animam suam. Item Eccli. XXVIII: Multi ceciderunt in ore gladii, sed non sic quasi qui interierunt per linguam suam. Item Prover. XXI: Qui custodit os suum et linguam suam, custodit ab angustiis animam suam. Item Eccli. XXV: Beatus qui lingua sua non est lapsus, et qui non servivit indignis se. Item Eccli. XXVIII: Beatus qui tectus est a lingua nequam, et qui in iracundiam illius non transivit, et cetera que secuntur. Item Iacobi III: In multis enim offendimus omnes. Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir. Nota exemplum de Secundo philosopho, ex cuius verbo obiit mater eius. Et penitentia ductus usque ad diem mortis sue silentium tenuit. Cui vere potest dici: Si tacuisses, philosophus fuisses. Item Apostolus prima ad Cor. XIIII precipit quod mulieres in ecclestis taceant. Non enim permittitur eis loqui, sed subditas esse, sicut et lex dicit. Si quid autem volunt discere, domi viros suos interrogent. Turpe est mulieri loqui in Ecclesia. Multum enim locuntur in Ecclesia mulieres. Ideo quidam dicunt quod Apostolus non prohibuit mulieribus loquelam utilem et necessariam, ut quando Deum laudant vel quando peccata sua sacerdotibus confitentur, sed prohibuit, ne predicare presumerent, quod officium proprie ad viros noscitur pertinere. Quod patet, quia de officio predicandi tunc Apostolus loquebatur. Augustinus tamen dicit quod ideo precipitur mulieri non loqui, quia, dum semel cum serpente locuta fuit, totum mundum confudit. Ideo Ecclesiasticus XXV. dicit: A muliere initium factum est peccati, et per illam omnes morimur. Hinc Apostolus ait prima ad Timotheum II: Mulier in silentio discat cum omni subiectione. Docere autem mulieri non permitto neque dominari in virum, sed esse in silentio. Adam enim primus formatus est, deinde Eva. Adam non est seduetus, mulier autem seducta in